pronađen 8600 Rezultati za: Dom
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede ejus spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non ædificat domum fratris sui (Liber Deuteronomii 25, 9)
et vocabitur nomen illius in Israël domus Disculciati (Liber Deuteronomii 25, 10)
nec erit in domo tua modius major et minor (Liber Deuteronomii 25, 14)
pondus habebis justum et verum et modius æqualis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi (Liber Deuteronomii 25, 15)
abominatur enim Dominus eum qui facit hæc et aversatur omnem iniustitiam (Liber Deuteronomii 25, 16)
cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris (Liber Deuteronomii 25, 19)
cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa (Liber Deuteronomii 26, 1)
tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen ejus (Liber Deuteronomii 26, 2)
accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua juravit patribus nostris ut daret eam nobis (Liber Deuteronomii 26, 3)
suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias (Liber Deuteronomii 26, 7)