pronađen 1265 Rezultati za: Dia
sed et vos pejus operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat (Liber Ieremiae 16, 12)
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 10)
nunc ergo dic viro Judæ et habitatoribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra (Liber Ieremiae 18, 11)
propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduæ et viri earum interficiantur morte juvenes eorum confodiantur gladio in prœlio (Liber Ieremiae 18, 21)
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis (Liber Ieremiae 18, 22)
sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non pænituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano (Liber Ieremiae 20, 16)
domus David hæc dicit Dominus judicate mane judicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Liber Ieremiae 21, 12)
locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam (Liber Ieremiae 22, 21)
et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos (Liber Ieremiae 25, 6)
et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum (Liber Ieremiae 25, 7)
si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et pæniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum (Liber Ieremiae 26, 3)
ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis (Liber Ieremiae 26, 5)