pronađen 627 Rezultati za: Deum
contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)
et cum hæc dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes (Liber Iudith 7, 18)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)
pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus præter ipsum (Liber Iudith 8, 19)
et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum (Liber Iudith 8, 21)
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)
constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis (Liber Iudith 11, 8)
et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël tremor tuus super ipsos est (Liber Iudith 11, 9)
ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum (Liber Iudith 11, 14)
et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum (Liber Iudith 12, 6)
et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui (Liber Iudith 12, 8)
dixit Judith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se (Liber Iudith 13, 17)