pronađen 627 Rezultati za: Deum
omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant (Liber Thobis 4, 20)
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene (Liber Thobis 4, 23)
hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem dæmonium super eos (Liber Thobis 6, 17)
dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam (Liber Thobis 7, 12)
et post hæc epulati sunt benedicentes Deum (Liber Thobis 7, 17)
tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio (Liber Thobis 8, 4)
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum (Liber Thobis 8, 5)
reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor ejus (Liber Thobis 8, 16)
cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum (Liber Thobis 9, 8)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)
et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor ejus et omnes qui sciebant eum (Liber Thobis 11, 16)