pronađen 11555 Rezultati za: Ad
et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et projeci illos in domo Domini ad statuarium (Prophetia Zachariae 11, 13)
et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti (Prophetia Zachariae 11, 15)
o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium ejus et super oculum dextrum ejus brachium ejus ariditate siccabitur et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur (Prophetia Zachariae 11, 17)
et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terræ (Prophetia Zachariae 12, 3)
in die illo ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in fæno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem (Prophetia Zachariae 12, 6)
et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)
in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon (Prophetia Zachariae 12, 11)
sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea (Prophetia Zachariae 13, 5)
framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos (Prophetia Zachariae 13, 7)
et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in prœlium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe (Prophetia Zachariae 14, 2)
et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem prærupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium ejus ad meridiem (Prophetia Zachariae 14, 4)
et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo (Prophetia Zachariae 14, 5)