pronađen 5674 Rezultati za: Absalom Autem David
porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)
hii præbuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu (Liber I Paralipomenon 12, 21)
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 29)
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes præparaverunt enim eis fratres sui (Liber I Paralipomenon 12, 39)
iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus (Liber I Paralipomenon 13, 1)
congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)