Mosaico decorativo

pronađen 4262 Rezultati za: ív

  • et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum (Prophetia Ezechielis 31, 12)

  • in ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis (Prophetia Ezechielis 31, 13)

  • a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)

  • et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te bestias universæ terræ (Prophetia Ezechielis 32, 4)

  • quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 23)

  • ibi Ælam et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 24)

  • in medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus in circuitu ejus sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt (Prophetia Ezechielis 32, 25)

  • ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo ejus in circuitu illius sepulchra ejus omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 26)

  • et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 30)

  • vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 31)

  • quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 32)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina