Mosaico decorativo

pronađen 4262 Rezultati za: ív

  • idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam ejus et de finibus ejus inclitas terræ Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim (Prophetia Ezechielis 25, 9)

  • hæc dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quæ habitas in mari urbs inclita quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi (Prophetia Ezechielis 26, 17)

  • quia hæc dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quæ non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquæ multæ (Prophetia Ezechielis 26, 19)

  • et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium (Prophetia Ezechielis 26, 20)

  • Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas (Prophetia Ezechielis 27, 12)

  • Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi (Prophetia Ezechielis 27, 18)

  • Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuæ cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui (Prophetia Ezechielis 27, 21)

  • venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo (Prophetia Ezechielis 27, 22)

  • in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris (Prophetia Ezechielis 27, 26)

  • divitiæ tuæ et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautæ tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo præerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quæ est in medio tui cadent in corde maris in die ruinæ tuæ (Prophetia Ezechielis 27, 27)

  • et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt (Prophetia Ezechielis 27, 29)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina