Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

2. anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

2. “Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit.

3. sive rem perditam invenerit et infitians insuper pejerarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

3. Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.

4. convicta delicti reddet

4. Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum.

5. omnia quæ per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

5. Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

6. pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti juxta æstimationem mensuramque delicti

6. Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

7. qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccaverit

7. Haec est lex sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram altare:

8. locutus est Dominus ad Mosen dicens

8. tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino.

9. præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

9. Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam.

10. vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare

10. Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato atque pro delicto;

11. spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

11. mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini; omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur”.

12. ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

12. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

13. ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

13. “Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere;

14. hæc est lex sacrificii et libamentorum quæ offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

14. quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum Domino.

15. tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

15. Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud. Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur;

16. reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

16. omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo”.

17. ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

17. Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

18. mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

18. “Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.

19. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

19. Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus.

20. hæc est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suæ decimam partem œphi offerent similæ in sacrificio sempiterno medium ejus mane et medium vespere

20. Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto;

21. quæ in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

21. vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua.

22. sacerdos qui patri jure successerit et tota cremabitur in altari

22. Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est.

23. omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

23. Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

24. locutus est Dominus ad Mosen dicens

24.

25. loquere Aaron et filiis ejus ista est lex hostiæ pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

25.

26. sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

26.

27. quicquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

27.

28. vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas æneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

28.

29. omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus ejus quia sanctum sanctorum est

29.

30. hostia enim quæ cæditur pro peccato cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

30.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.