1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. anima quæ peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei ejus creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

3. sive rem perditam invenerit et infitians insuper pejerarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

4. convicta delicti reddet

5. omnia quæ per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

6. pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti juxta æstimationem mensuramque delicti

7. qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccaverit

8. locutus est Dominus ad Mosen dicens

9. præcipe Aaron et filiis ejus hæc est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

10. vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens juxta altare

11. spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

12. ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

13. ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

14. hæc est lex sacrificii et libamentorum quæ offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

15. tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

16. reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

17. ideo autem non fermentabitur quia pars ejus in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

18. mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

19. et locutus est Dominus ad Mosen dicens

20. hæc est oblatio Aaron et filiorum ejus quam offerre debent Domino in die unctionis suæ decimam partem œphi offerent similæ in sacrificio sempiterno medium ejus mane et medium vespere

21. quæ in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22. sacerdos qui patri jure successerit et tota cremabitur in altari

23. omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

24. locutus est Dominus ad Mosen dicens

25. loquere Aaron et filiis ejus ista est lex hostiæ pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

26. sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

27. quicquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

28. vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas æneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

29. omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus ejus quia sanctum sanctorum est

30. hostia enim quæ cæditur pro peccato cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni





“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina