Mosaico decorativo

1. respondens autem Job dixit

1. Respondens autem Iob dixit:

2. utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

2. “Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera!

3. quasi harena maris hæc gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

3. Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito.

4. quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

4. Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me. 5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?

5. numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit

5.

6. aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

6. Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa?

7. quæ prius tangere nolebat anima mea nunc præ angustia cibi mei sunt

7. Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt.

8. quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

8. Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?

9. et qui cœpit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

9. Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me!

10. et hæc mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

10. Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti.

11. quæ est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

11. Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?

12. nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea ærea est

12. Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est?

13. ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

13. An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me?

14. qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

14. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit.

15. fratres mei præterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

15. Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt

16. qui timent pruinam inruet super eos nix

16. nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.

17. tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

17. Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.

18. involutæ sunt semitæ gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

18. Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.

19. considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

19. Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.

20. confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

20. Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.

21. nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

21. Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis.

22. numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

22. Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?

23. vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

23. vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me?

24. docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

24. Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me.

25. quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

25. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?

26. ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

26. Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.

27. super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

27. Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.

28. verumtamen quod cœpistis explete præbete aurem et videte an mentiar

28. Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar.

29. respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod justum est judicate

29. Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.

30. et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

30. Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.