Evangelium secundum Lucam, 6
1. factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus
1. Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
2. quidam autem Pharisæorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
2. Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “Quid facitis, quod non licet in sabbatis?”.
3. et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
3. Et respondens Iesus ad eos dixit: “Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
4. Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”.
5. et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
5. Et dicebat illis: “Dominus est sabbati Filius hominis”.
6. factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida
6. Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7. observabant autem scribæ et Pharisæi si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
7. Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
8. ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
8. Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “Surge et sta in medium”. Et surgens stetit.
9. ait autem ad illos Jesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
9. Ait autem ad illos Iesus: “Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere?”.
10. et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus ejus
10. Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “Extende manum tuam”. Et fecit; et restituta est manus eius.
11. ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Jesu
11. Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.
12. factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
12. Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
13. et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
13. Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
14. Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem ejus Jacobum et Johannem Philippum et Bartholomeum
14. Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum
15. Mattheum et Thomam Jacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
15. et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes,
16. Judam Jacobi et Judam Scarioth qui fuit proditor
16. et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
17. et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum ejus et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa et Hierusalem et maritimæ Tyri et Sidonis
17. Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
18. qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
18. qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19. et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
19. Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
20. et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
20. Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21. beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
21. Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
22. beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
22. Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
23. gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in cælo secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum
23.
24. verumtamen væ vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
24. Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
25. væ vobis qui saturati estis quia esurietis væ vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
25. Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
26. væ cum bene vobis dixerint omnes homines secundum hæc faciebant prophetis patres eorum
26. Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27. sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
27. Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
28. benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
28. benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
29. ei qui te percutit in maxillam præbe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
29. Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30. omni autem petenti te tribue et qui aufert quæ tua sunt ne repetas
30. Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
31. et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
31. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
32. et si diligitis eos qui vos diligunt quæ vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
32. Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
33. et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quæ vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
33. Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt.
34. et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quæ gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant æqualia
34. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia.
35. verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
35. Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36. estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
36. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
37. nolite judicare et non judicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
37. Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
38. date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
38. date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis”.
39. dicebat autem illis et similitudinem numquid potest cæcus cæcum ducere nonne ambo in foveam cadent
39. Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
40. non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister ejus
40. Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
41. quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quæ in oculo tuo est non consideras
41. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
42. et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
42. Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.
43. non est enim arbor bona quæ facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
43. Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.
44. unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
44. Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
45. bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
45. Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
46. quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quæ dico
46. Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
47. omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
47. Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
48. similis est homini ædificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
48. similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat.
49. qui autem audivit et non fecit similis est homini ædificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
49. Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”.
