Evangelium secundum Lucam, 10
1. post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
1. Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
2. et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
2. Et dicebat illis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
3. ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
3. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
4. nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
4. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
5. in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
5. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: “Pax huic domui”.
6. et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
6. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.
7. in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
7. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
8. et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quæ adponuntur vobis
8. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quae apponuntur vobis,
9. et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
9. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: “Appropinquavit in vos regnum Dei”.
10. in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas ejus dicite
10. In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite:
11. etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
11. “Etiam pulverem, qui adhaesit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei”.
12. dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
12. Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.
13. væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ in vobis factæ sunt olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent
13. Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.
14. verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio quam vobis
14. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
15. et tu Capharnaum usque in cælum exaltata usque ad infernum demergeris
15. Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque ad infernum demergeris!
16. qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
16. Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit”.
17. reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo
17. Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”.
18. et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de cælo cadentem
18. Et ait illis: “Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
19. ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
19. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit.
20. verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis
20. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis”.
21. in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
21. In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te.
22. omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”.
23. et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quæ videtis
23. Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis.
24. dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt
24. Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt”.
25. et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam æternam possidebo
25. Et ecce quidam legis peritus surrexit tentans illum dicens: “Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo?”.
26. at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
26. At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”.
27. ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
27. Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”.
28. dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
28. Dixitque illi: “Recte respondisti; hoc fac et vives”.
29. ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus
29. Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?”.
30. suscipiens autem Jesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
30. Suscipiens autem Iesus dixit: “Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto.
31. accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo præterivit
31. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, praeterivit;
32. similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
32. similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
33. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
33. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est,
34. et adpropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum et inponens illum in jumentum suum duxit in stabulum et curam ejus egit
34. et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.
35. et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
35. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: “Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi”.
36. quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
36. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?”.
37. at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Jesus vade et tu fac similiter
37. At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”.
38. factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam
38. Cum autem irent, ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quaedam Martha nomine excepit illum.
39. et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
39. Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
40. Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
40. Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”.
41. et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
41. Et respondens dixit illi Dominus: “Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima,
42. porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea
42. porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea”.
