Evangelium secundum Lucam, 12
1. multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cœpit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisæorum quæ est hypocrisis
1. Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
2. nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur
2. Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
3. quoniam quæ in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis prædicabitur in tectis
3. Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4. dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant
4. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
5. ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete
5. Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
6. nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo
6. Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
7. sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis
7. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
8. dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei
8. Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
9. qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei
9. qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
10. et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur
10. Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11. cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis
11. Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
12. Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere
12. Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere”.
13. ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem
13. Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”.
14. at ille dixit ei homo quis me constituit judicem aut divisorem super vos
14. At ille dixit ei: “Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?”.
15. dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet
15. Dixitque ad illos: “Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”.
16. dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cujusdam divitis uberes fructus ager adtulit
16. Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
17. et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos
17. Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.
18. et dixit hoc faciam destruam horrea mea et majora faciam et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea
18. Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;
19. et dicam animæ meæ anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare
19. et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
20. dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt
20. Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
21. sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives
21. Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives”.
22. dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animæ quid manducetis neque corpori quid vestiamini
22. Dixitque ad discipulos suos: “Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
23. anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum
23. Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
24. considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis
24. Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
25. quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum
25. Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
26. si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis
26. Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
27. considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis
27. Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28. si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei
28. Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
29. et vos nolite quærere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli
29. Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
30. hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
30. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31. verumtamen quærite regnum Dei et hæc omnia adicientur vobis
31. Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
32. nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
32. Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33. vendite quæ possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in cælis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
33. Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
34. ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
34. ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35. sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes
35. Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
36. et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
36. et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37. beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
37. Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.
38. et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
38. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
39. hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
39. Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
40. et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit
40. Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit”.
41. ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes
41. Ait autem Petrus: “Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes?”.
42. dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram
42. Et dixit Dominus: “Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43. beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem
43. Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem.
44. vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum
44. Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
45. quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari
45. Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
46. veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet
46. veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47. ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non præparavit et non fecit secundum voluntatem ejus vapulabit multas
47. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
48. qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quæretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo
48. qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49. ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur
49. Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
50. baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur
50. Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
51. putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem
51. Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
52. erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres
52. Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
53. dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam
53. dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum”.
54. dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit
54. Dicebat autem et ad turbas: “Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
55. et cum austrum flantem dicitis quia æstus erit et fit
55. et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
56. hypocritæ faciem terræ et cæli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis
56. Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
57. quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est
57. Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
58. cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud judicem et judex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem
58. Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59. dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas
59. Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas”.
