Trouvé 88 Résultats pour: tamen
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi ego autem vobis parco (Epistula I ad Corinthios 7, 28)
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia et nos per ipsum (Epistula I ad Corinthios 8, 6)
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino (Epistula I ad Corinthios 9, 2)
tamen quæ sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur (Epistula I ad Corinthios 14, 7)
propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem (Epistula II ad Corinthios 4, 16)
si tamen vestiti non nudi inveniamur (Epistula II ad Corinthios 5, 3)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
tanta passi estis sine causa si tamen sine causa (Epistula ad Galatas 3, 4)
fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat (Epistula ad Galatas 3, 15)
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei quæ data est mihi in vobis (Epistula ad Ephesios 3, 2)
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Jesu (Epistula ad Ephesios 4, 21)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)