Trouvé 88 Résultats pour: tamen

  • confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi (Liber II Samuelis 2, 7)

  • et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)

  • nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (Liber Thobis 1, 2)

  • cumque esset junior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere (Liber Thobis 1, 4)

  • tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)

  • nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt (Liber Iudith 3, 11)

  • erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum (Liber Iudith 7, 7)

  • nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina