Trouvé 88 Résultats pour: tamen

  • at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret (Liber II Maccabaeorum 15, 5)

  • et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam (Liber Proverbiorum 23, 2)

  • generatio quæ sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis (Liber Proverbiorum 30, 12)

  • unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi ejus divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • omnia hæc tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt justi atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quærentes et volentes invenire (Liber Sapientiae 13, 6)

  • numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui (Liber Isaiae 49, 15)

  • vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 1)

  • tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum prævaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus (Liber Ieremiae 3, 13)

  • hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)

  • et dispergam eos ventilabro in portis terræ interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi (Liber Ieremiae 15, 7)

  • tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quæ inportavi super eam (Prophetia Ezechielis 14, 22)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina