Prophetia Ezechielis, 13
1. et factus est sermo Domini ad me dicens
2. fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
3. hæc dicit Dominus Deus væ prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident
4. quasi vulpes in desertis prophetæ tui Israël erant
5. non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israël ut staretis in prœlio in die Domini
6. vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
7. numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus
8. propterea hæc dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
9. et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus
10. eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse ædificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis
11. dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides prægrandes desuper inruentes et ventum procellæ dissipantem
12. siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis
13. propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem
14. et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus
15. et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum
16. prophetæ Israël qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
17. et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas
18. et dic hæc ait Dominus Deus væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum
19. et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quæ non moriuntur et vivificarent animas quæ non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis
20. propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum
21. et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum et scietis quia ego Dominus
22. pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret
23. propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus