Evangelium secundum Matthaeum, 7
1. nolite judicare ut non judicemini
2. in quo enim judicio judicaveritis judicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
3. quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
4. aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
5. hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
6. nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
7. petite et dabitur vobis quærite et invenietis pulsate et aperietur vobis
8. omnis enim qui petit accipit et qui quærit invenit et pulsanti aperietur
9. aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
10. aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
11. si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in cælis est dabit bona petentibus se
12. omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis hæc est enim lex et prophetæ
13. intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
14. quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
15. adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
16. a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
17. sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
18. non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
19. omnis arbor quæ non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
20. igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
21. non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum
22. multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine dæmonia ejecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
23. et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
24. omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram
25. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
26. et omnis qui audit verba mea hæc et non facit ea similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra harenam
27. et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina ejus magna
28. et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus
29. erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi