Evangelium secundum Matthaeum, 12
1. in illo tempore abiit Jesus sabbato per sata discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas et manducare
2. Pharisæi autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
3. at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
5. aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
6. dico autem vobis quia templo major est hic
7. si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
8. dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
9. et cum inde transisset venit in synagogam eorum
10. et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum
11. ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam
12. quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere
13. tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera
14. exeuntes autem Pharisæi consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
15. Jesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes
16. et præcepit eis ne manifestum eum facerent
17. ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem
18. ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit
19. non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem ejus
20. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam judicium
21. et in nomine ejus gentes sperabunt
22. tunc oblatus est ei dæmonium habens cæcus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret
23. et stupebant omnes turbæ et dicebant numquid hic est Filius David
24. Pharisæi autem audientes dixerunt hic non eicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum
25. Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit
26. et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum ejus
27. et si ego in Beelzebub eicio dæmones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi judices erunt vestri
28. si autem ego in Spiritu Dei eicio dæmones igitur pervenit in vos regnum Dei
29. aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat
30. qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit
31. ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur
32. et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc sæculo neque in futuro
33. aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum aut facite arborem malam et fructum ejus malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur
34. progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur
35. bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala
36. dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die judicii
37. ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis
38. tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre
39. qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ prophetæ
40. sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus
41. viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ et ecce plus quam Jona hic
42. regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic
43. cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit
44. tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam
45. tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ
46. adhuc eo loquente ad turbas ecce mater ejus et fratres stabant foris quærentes loqui ei
47. dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te
48. at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei
49. et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei
50. quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse meus et frater et soror et mater est