Evangelium secundum Matthaeum, 10
1. et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
2. duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus
3. Jacobus Zebedæi et Johannes frater ejus Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Jacobus Alphei et Thaddeus
4. Simon Cananeus et Judas Scariotes qui et tradidit eum
5. hos duodecim misit Jesus præcipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
6. sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël
7. euntes autem prædicate dicentes quia adpropinquavit regnum cælorum
8. infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate dæmones eicite gratis accepistis gratis date
9. nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
10. non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
11. in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
12. intrantes autem in domum salutate eam
13. et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
14. et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
15. amen dico vobis tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorræorum in die judicii quam illi civitati
16. ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbæ
17. cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
18. et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
19. cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
20. non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
21. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23. cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israël donec veniat Filius hominis
24. non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
25. sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus et servus sicut dominus ejus si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos ejus
26. ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
27. quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta
28. et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
29. nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
30. vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31. nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32. omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in cælis
33. qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in cælis
34. nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
35. veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36. et inimici hominis domestici ejus
37. qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
38. et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
39. qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40. qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
41. qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet
42. et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam