Evangelium secundum Marcum, 9
1. et post dies sex adsumit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
2. et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
3. et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Jesu
4. et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum
5. non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
6. et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
7. et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum
8. et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9. et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
10. et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisæi et scribæ quia Heliam oporteat venire primum
11. qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
12. sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quæcumque voluerunt sicut scriptum est de eo
13. et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
14. et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
15. et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
16. et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
17. qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
18. qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
19. et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
20. et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
21. et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
22. Jesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
23. et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis ajebat credo adiuva incredulitatem meam
24. et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum
25. et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
26. Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit
27. et cum introisset in domum discipuli ejus secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
28. et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio
29. et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire
30. docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
31. at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
32. et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
33. at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major
34. et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
35. et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
36. quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
37. respondit illi Johannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
38. Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
39. qui enim non est adversum vos pro vobis est
40. quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
41. et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur
42. et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
43. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
44. et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam æternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
45. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
46. quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
47. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
48. omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
49. bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos