Mosaico decorativo

1. hæc quoque est lex hostiæ pro delicto sancta sanctorum est

1. Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum est,

2. idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis ejus per gyrum fundetur altaris

2. idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris.

3. offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia

3. Omnemque adipem offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia,

4. duos renunculos et pinguedinem quæ juxta ilia est reticulumque jecoris cum renunculis

4. duos renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque iecoris, quem iuxta renunculos, auferet;

5. et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto

5. et adolebit ea sacerdos super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est.

6. omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est

6. Omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia sanctum sanctorum est.

7. sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiæ lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

7. Sicut sacrificium pro peccato, ita et sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

8. sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem ejus

8. Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam viri, habebit pellem victimae,

9. et omne sacrificium similæ quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine præparatur ejus erit sacerdotis a quo offertur

9. et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur;

10. sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron æqua mensura per singulos dividetur

10. et omne sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur.

11. hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino

11. Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino;

12. si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

12. si pro gratiarum actione fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione conspersas,

13. panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quæ immolatur pro pacificis

13. panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro gratiarum actione,

14. ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem

14. ex quibus unus offeretur munus Domino et erit sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem.

15. cujus carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

15. Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16. si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

16. Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est;

17. quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet

17. quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18. si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminarit prævaricationis rea erit

18. Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit, praevaricationis rea erit.

19. caro quæ aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea

19. Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus, vescetur.

20. anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum quæ oblata est Domino peribit de populis suis

20. Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis;

21. et quæ tetigerit inmunditiam hominis vel jumenti sive omnis rei quæ polluere potest et comederit de hujuscemodi carnibus interibit de populis suis

21. et, quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis”.

22. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

22. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

23. loquere filiis Israël adipem bovis et ovis et capræ non comedetis

23. “Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non comedetis.

24. adipem cadaveris morticini et ejus animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

24. Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.

25. si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

25. Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26. sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

26. Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;

27. omnis anima quæ ederit sanguinem peribit de populis suis

27. omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis”.

28. locutus est Dominus ad Mosen dicens

28. Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

29. loquere filiis Israël qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta ejus

29. “Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum.

30. tenebit manibus adipem hostiæ et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti

30. Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet; pectusculum, ut elevetur coram Domino.

31. qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus

31. Et sacerdos adolebit adipem super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius.

32. armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis

32. Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis.

33. qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua

33. Qui de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse habebit armum dextrum in portione sua;

34. pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis ejus lege perpetua ab omni populo Israël

34. pectusculum enim elationis et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel”.

35. hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cærimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur

35. Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die, qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur;

36. et quæ præcepit dari eis Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis

36. et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in generationibus eorum.

37. ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis

37. Ista est lex holocausti et oblationis similae et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis,

38. quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

38. quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.