Liber II Paralipomenon, 10
1. profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem
1. Profectus est autem Roboam in Sichem; illuc enim cunctus Israel convenerat, ut constituerent eum regem.
2. quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Ægypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
2. Quod cum audisset Ieroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto — fugerat quippe illuc ante Salomonem — statim reversus est;
3. vocaveruntque eum et venit cum universo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes
3. vocaveruntque eum, et venit cum universo Israel, et locuti sunt ad Roboam dicentes:
4. pater tuus durissimo jugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi
4. “Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi”.
5. qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus
5. Qui ait: “Post tres dies revertimini ad me”. Cumque abisset populus,
6. iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo
6. iniit rex Roboam consilium cum senibus, qui steterant coram patre eius Salomone, dum adhuc viveret, dicens: “Quid datis consilii, ut respondeam populo?”.
7. qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore
7. Qui dixerunt ei: “Si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore”.
8. at ille reliquit consilium senum et cum juvenibus tractare cœpit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
8. At ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius.
9. dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva jugum quod inposuit nobis pater tuus
9. Dixitque ad eos: “Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: “Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus”?”.
10. at illi responderunt ut juvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit jugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei
10. Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei;
11. pater meus inposuit vobis jugum grave et ego majus pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus
11. pater meus imposuit vobis iugum grave, et ego maius pondus apponam; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”.
12. venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis
12. Venit ergo Ieroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis rex dicens: “Revertimini ad me die tertio”.
13. responditque rex dura derelicto consilio seniorum
13. Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum;
14. locutusque est juxta juvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit jugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero cædam scorpionibus
14. locutusque est iuxta iuvenum voluntatem: “Pater meus grave vobis imposuit iugum, quod ego gravius faciam. Pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam scorpionibus”.
15. et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
15. Et non acquievit populi precibus. Erat enim voluntatis Dei, ut compleretur sermo eius, quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Ieroboam filium Nabat.
16. populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua
16. Israel autem universus videns quod noluisset eos audire rex, locutus est ad eum: “Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai! Revertere in tabernacula tua, Israel! Tu autem vide domum tuam, David!”. Et abiit Israel in tabernacula sua.
17. super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda regnavit Roboam
17. Super filios autem Israel, qui habitabant in civitatibus Iudae, regnavit Roboam.
18. misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
18. Misitque rex Roboam Adoram, qui praeerat servituti, et lapidaverunt eum filii Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Ierusalem.
19. recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc
19. Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc.
