Mosaico decorativo

1. sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus

1. Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei legibus ne uterentur;

2. contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Jovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Jovis Hospitalis

2. contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.

3. pessima autem universis et gravis malorum erat incursio

3. Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.

4. nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque ædibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quæ non licebat

4. Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;

5. altare etiam plenum erat inlicitis quæ legibus prohibebantur

5. altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.

6. neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Judæum esse confitebatur

6. Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.

7. ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire

7. Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.

8. decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Judæos agerent ut sacrificarent

8. Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent;

9. eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam

9. eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.

10. duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt

10. Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.

11. alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre

11. Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate sanctissimi diei.

12. obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri

12. Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.

13. etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium

13. Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

14. non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum judicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat

14. Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse,

15. ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet

15. ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;

16. propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit

16. propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.

17. sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem

17. Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem.

18. igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir ætate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare

18. Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.

19. at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie præibat ad supplicium

19. At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,

20. intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitæ amorem

20. exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.

21. hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus

21. Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,

22. ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem

22. ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem.

23. at ille cogitationem cepit ætatis ac senectutis suæ eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimæ conversationis et secundum sanctæ et a Deo conditæ legis constituta respondit cito dicens præmitti se velle in infernum

23. At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.

24. non enim ætatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum

24. “Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum

25. et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram

25. et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.

26. nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam

26. Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam.

27. quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo

27. Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo;

28. adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur

28. adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur”. Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;

29. hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur

29. ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.

30. sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior

30. Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior”.

31. et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens

31. Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.