Mosaico decorativo

1. fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

1. Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus;

2. et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt

2. et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum”. Qui dixerunt:

3. si remittitis arcam Dei Israël nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus ejus a vobis

3. “Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”.

4. qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi

4. Qui dixerunt: “Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei?”. Responderuntque illi:

5. juxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israël gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

5. “Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.

6. quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

6. Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt?

7. nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

7. Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi.

8. tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat

8. Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,

9. et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos sed casu accidit

9. et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit”.

10. fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi

10. Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;

11. et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quæ habebat mures aureos et similitudinem anorum

11. et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.

12. ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapæ Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

12. Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.

13. porro Bethsamitæ metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

13. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.

14. et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

14. Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.

15. Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino

15. Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.

16. et quinque satrapæ Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

16. Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.

17. hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum

17. Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum;

18. et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quæ erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis

18. et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis.

19. percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

19. Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna;

20. et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis

20. et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”.

21. miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos

21. Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.