Mosaico decorativo

1. habitavit autem Jacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus

1. Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.

2. et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

2. Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.

3. Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam

3. Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.

4. videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

4. Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5. accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quæ causa majoris odii seminarium fuit

5. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.

6. dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

6. Dixitque ad eos: “Audite somnium meum, quod vidi.

7. putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

7. Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum”.

8. responderunt fratres ejus numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuæ hæc ergo causa somniorum atque sermonum invidiæ et odii fomitem ministravit

8. Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.

9. aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

9. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”.

10. quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

10. Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?”.

11. invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

11. Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.

12. cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

12. Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13. dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente

13. dixit Israel ad Ioseph: “Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos”. Quo respondente:

14. præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

14. “Praesto sum”, ait ei: “Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur”. Missus de valle Hebron venit in Sichem;

15. invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quæreret

15. invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.

16. at ille respondit fratres meos quæro indica mihi ubi pascant greges

16. At ille respondit: “Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges”.

17. dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

17. Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.

18. qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere

18. Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.

19. et mutuo loquebantur ecce somniator venit

19. Et mutuo loquebantur: “Ecce somniator venit;

20. venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

20. venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua”.

21. audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

21. Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:

22. non interficiamus animam ejus nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quæ est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

22. “Non interficiamus animam eius”. Et dixit ad eos: “Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.

23. confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita

23. Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari

24. miseruntque in cisternam quæ non habebat aquam

24. miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.

25. et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Ægyptum

25. Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.

26. dixit ergo Judas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius

26. Dixit ergo Iudas fratribus suis: “Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?

27. melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostræ non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus ejus

27. Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28. et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Ægyptum

28. Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.

29. reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

29. Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

30. et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

30. et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “Puer non comparet, et ego quo ibo?”.

31. tulerunt autem tunicam ejus et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt

31. Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt

32. mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non

32. mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?”.

33. quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Joseph

33. Quam cum agnovisset pater, ait: “Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph”.

34. scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

34. Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.

35. congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu

35. Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “Descendam ad filium meum lugens in infernum”. Et flevit super eo pater eius.

36. Madianei vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiæ

36. Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.