Mosaico decorativo

1. die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus

1. Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.

2. cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus

2. Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius.

3. dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quæ est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi

3. Dixitque ad eam rex: “Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi”.

4. at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi

4. At illa respondit: “Si regi placet, obsecro, ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium, quod paravi”.

5. statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester obœdiat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat

5. Statimque rex: “Vocate, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther”. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.

6. dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis

6. Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: “Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis”.

7. cui respondit Hester petitio mea et preces istæ sunt

7. Cui respondit Esther: “Petitio mea et preces:

8. si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam

8. Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis”.

9. egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde

9. Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer corde. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem in foribus palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde.

10. et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam

10. Et, dissimulata ira, reversus in domum suam convocavit ad se amicos suos et Zares uxorem suam

11. et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

11. et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.

12. et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum

12. Et post haec ait: “Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.

13. et cum hæc omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Judæum sedentem ante fores regias

13. Et, cum omnia haec habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem in foribus regis”.

14. responderuntque ei Zares uxor ejus et ceteri amici jube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege lætus ad convivium placuit ei consilium et jussit excelsam parari crucem

14. Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: “Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege laetus ad convivium”. Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.