Mosaico decorativo

1. audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël

1. Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel,

2. et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc

2. et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”.

3. et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum

3. Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum”.

4. factum est igitur ut populus terræ inpediret manus populi Judæ et turbaret eos in ædificando

4. Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando.

5. conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum

5. Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum.

6. in regno autem Asueri principio regni ejus scripserunt accusationem adversum habitatores Judæ et Hierusalem

6. In regno autem Asueri, in principio regni eius, scripserunt accusationem adversus habitatores Iudae et Ierusalem.

7. et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro

7. Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro.

8. Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi hujuscemodi

8. Rehum praefectus et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Ierusalem Artaxerxi regi huiuscemodi:

9. Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deæi Ælamitæ

9. “Rehum praefectus et Samsai scriba et reliqui socii eorum, iudices et duces, magistratus Persae, Erchuaei, Babylonii, Susanechaei, hoc est Elamitae,

10. et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ et in reliquis regionibus trans Flumen in pace

10. et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus et habitare fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans flumen in pace”.

11. hoc est exemplar epistulæ quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt

11. Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: “Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur

12. notum sit regi quia Judæi qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam ædificant extruentes muros ejus et parietes conponentes

12. notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes.

13. nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet

13. Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit.

14. nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi

14. Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi,

15. ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est

15. ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies in his historiis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis, et seditiones concitantur in ea ex diebus antiquis; quam ob rem et civitas ipsa destructa est.

16. nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa ædificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis

16. Nuntiamus nos regi quoniam, si civitas illa aedificata fuerit, et muri ipsius instaurati, possessionem trans fluvium non habebis”.

17. verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem

17. Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: “Pax. Nunc igitur scriptura,

18. accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me

18. quam misistis ad nos, manifeste lecta est coram me.

19. et a me præceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et prœlia concitantur in ea

19. Et a me praeceptum est, et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellabat, et rebelliones et seditiones concitabantur in ea;

20. nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quæ trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant

20. nam et reges fortissimi fuerunt in Ierusalem, qui et dominati sunt omni regioni, quae trans fluvium est, tributum quoque et annonam et vectigal accipiebant.

21. nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit

21. Nunc ergo praecipite, ut desistant isti homines, et urbs illa non aedificetur, donec forte a me iussum fuerit.

22. videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges

22. Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges”.

23. itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Judæos et prohibuerunt eos in brachio et robore

23. Itaque exemplum edicti Artaxerxis regis lectum est coram Rehum praefectum et Samsai scriba et consiliariis eorum; et abierunt festini in Ierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore.

24. tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum

24. Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.