Mosaico decorativo

1. propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda

1. Et statuit Dominus verbum suum, quod locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicabant Israel, et super reges nostros et super principes nostros et super omnem hominem Israel et Iudae,

2. ut adduceret Dominus super nos mala magna quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quæ scripta sunt in lege Moysi

2. ut induceret super nos mala magna, quae non sunt facta sub omni caelo, secundum quae fecit in Ierusalem, secundum ea quae scripta sunt in lege Moysi,

3. ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ

3. comedere nos unumquemque carnes filii sui et unumquemque carnes filiae suae.

4. et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus

4. Et dedit illos subditos omnibus regnis, quae in circuitu nostro sunt, in opprobrium et in desolationem in omnibus populis, qui in circuitu nostro sunt, quo dispersit illos Dominus,

5. et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius

5. et facti sunt subtus et non supra, quia peccavimus Deo nostro non oboediendo voci eius.

6. Domino Deo nostro justitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies hæc

6. Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies;

7. quæ locutus est Dominus super nos omnia mala hæc quæ evenerunt super nos

7. quae locutus est Dominus super nos, omnia mala haec venerunt super nos,

8. et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis

8. et non sumus deprecati faciem Domini, ut averteremur unusquisque a cogitationibus cordis nostri pessimi.

9. et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis

9. Et vigilavit Dominus super mala et induxit ea super nos, quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, quae mandavit nobis.

10. et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini quæ dedit ante faciem nostram

10. Et non oboedivimus voci eius, ut ambularemus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram.

11. et nunc Domine Deus Israël qui eduxisti plebem tuam de terra Ægypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste

11. Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies,

12. peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus justitiis tuis

12. peccavimus, impie fecimus, inique egimus, Domine Deus noster, in omnibus iustificationibus tuis.

13. avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos

13. Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci in gentibus, quo dispersisti nos.

14. exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt

14. Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram et eripe nos propter te et da nobis gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt,

15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius

15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel et super genus eius.

16. respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi

16. Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi.

17. aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino

17. Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino,

18. sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino

18. sed anima, quae tristis est super magnitudinem, quae incedit curva et infirma, et oculi deficientes et anima esuriens dabunt tibi gloriam et iustitiam, Domine.

19. quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster

19. Quia non in iustificationibus patrum nostrorum et regum nostrorum nos prosternimus preces nostras ante faciem tuam, Domine Deus noster;

20. sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens

20. quia immisisti indignationem tuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum dicens:

21. sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris

21. “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et servite regi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris.

22. quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem

22. Et si non audieritis vocem Domini, ut serviatis regi Babylonis, deficere faciam a civitatibus Iudae et a plateis Ierusalem

23. et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsæ et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam

23. vocem laetitiae et vocem iucunditatis et vocem sponsi et vocem sponsae, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus”.

24. et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniæ et statuisti verba tua quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo

24. Et non audivimus vocem tuam, ut serviremus regi Babylonis; et statuisti verba tua, quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut eicerentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo;

25. et ecce sunt projecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione

25. et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste.

26. et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda

26. Et posuisti domum, super quam invocatum est nomen tuum, sicut hic dies propter malitiam domus Israel et domus Iudae.

27. et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam

27. Et fecisti in nos, Domine Deus noster, secundum omnem moderationem tuam et secundum omnem miserationem tuam magnam,

28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël

28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, quo mandasti ei scribere legem tuam coram filiis Israel

29. dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio hæc magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos

29. dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam;

30. quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ

30. quia scivi quod me non audient, quia populus est dura cervice. Et convertentur ad cor suum in terra captivitatis suae

31. et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures

31. et scient quia ego Dominus Deus illorum, et dabo illis cor intellegens et aures audientes,

32. et laudabunt me in terra captivitatis suæ et memores erunt nominis mei

32. et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei;

33. et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me

33. et avertent se a dorso suo duro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrum suorum, qui peccaverunt coram Domino.

34. et revocabo illos in terram quam juravi patribus illorum Abraham et Isaac et Jacob et dominabuntur ejus et multiplicabo eos et non minorabuntur

34. Et convertam eos in terram, quam iuravi patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob; et possidebunt eam et multiplicabo eos, et non minorabuntur;

35. et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israël a terra quam dedi illis

35. et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.