Mosaico decorativo

1. Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis

1. Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati:

2. misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur

2. misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.

3. carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei

3. Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide.

4. subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes

4. Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes.

5. commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

5. Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;

6. angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit

6. angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.

7. sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes

7. Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.

8. similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt majestates autem blasphemant

8. Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant.

9. cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus

9. Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “Increpet te Dominus!”.

10. hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur

10. Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur.

11. væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

11. Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt!

12. hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ

12. Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae;

13. fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in æternum servata est

13. fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est.

14. prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

14. Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

15. facere judicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quæ locuti sunt contra eum peccatores impii

15. facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii”.

16. hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quæstus causa

16. Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.

17. vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi

17. Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi,

18. quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

18. quoniam dicebant vobis: “In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.

19. hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

19. Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes.

20. vos autem carissimi superædificantes vosmet ipsos sanctissimæ vestræ fidei in Spiritu Sancto orantes

20. Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,

21. ipsos vos in dilectione Dei servate

21. ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam.

22. et hos quidem arguite judicatos

22. Et his quidem miseremini disputantibus;

23. illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quæ carnalis est maculatam tunicam

23. illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.

24. ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ inmaculatos in exultatione

24. Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione,

25. soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen

25. soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.