Mosaico decorativo

1. deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

1. Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,

2. sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

2. sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

3. si gustastis quoniam dulcis Dominus

3. si gustastis quoniam dulcis Dominus.

4. ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

4. Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,

5. et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum

5. et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

6. propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur

6. Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”.

7. vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli

7. Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”

8. et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

8. et “lapis offensionis et petra scandali”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt.

9. vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

9. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:

10. qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

10. qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

11. carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam

11. Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;

12. conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

12. conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.

13. subiecti estote omni humanæ creaturæ propter Dominum sive regi quasi præcellenti

13. Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum: sive regi quasi praecellenti

14. sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

14. sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum;

15. quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam

15. quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam,

16. quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem sed sicut servi Dei

16. quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.

17. omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

17. Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.

18. servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis

18. Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis sed etiam pravis.

19. hæc est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

19. Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.

20. quæ enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis hæc est gratia apud Deum

20. Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum.

21. in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus

21. In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius:

22. qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

22. qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;

23. qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem judicanti se iniuste

23. qui cum malediceretur, non remaledicebat; cum pateretur, non comminabatur, commendabat autem iuste iudicanti;

24. qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui justitiæ viveremus cujus livore sanati estis

24. qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.

25. eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

25. Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.