Mosaico decorativo

1. filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum

1. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;

2. et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

2. et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

3. et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata ejus observemus

3. Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus.

4. qui dicit se nosse eum et mandata ejus non custodit mendax est in hoc veritas non est

4. Qui dicit: “Novi eum”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est;

5. qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus

5. qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus.

6. qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare

6. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

7. carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis

7. Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis.

8. iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebræ transeunt et lumen verum jam lucet

8. Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet.

9. qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

9. Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.

10. qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est

10. Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est;

11. qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebræ obcæcaverunt oculos ejus

11. qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.

12. scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus

12. Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.

13. scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum

13. Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum.

14. scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

14. Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum.

15. nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo

15. Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;

16. quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est

16. quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est.

17. et mundus transit et concupiscentia ejus qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum

17. Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

18. filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

18. Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est.

19. ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

19. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

20. sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

20. Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes.

21. non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

21. Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.

22. quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium

22. Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.

23. omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet

23. Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

24. vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis

24. Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis.

25. et hæc est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam æternam

25. Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam aeternam.

26. hæc scripsi vobis de eis qui seducunt vos

26. Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.

27. et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

27. Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

28. et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu ejus

28. Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.

29. si scitis quoniam justus est scitote quoniam et omnis qui facit justitiam ex ipso natus est

29. Si scitis quoniam iustus est, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam, ex ipso natus est.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.