Mosaico decorativo

1. nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu qui non secundum carnem ambulant

1. Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu;

2. lex enim Spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis

2. lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis.

3. nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

3. Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,

4. ut justificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

4. ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum.

5. qui enim secundum carnem sunt quæ carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quæ sunt Spiritus sentiunt

5. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.

6. nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

6. Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax;

7. quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

7. quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest.

8. qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

8. Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

9. vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est ejus

9. Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.

10. si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter justificationem

10. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam.

11. quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Jesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis

11. Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.

12. ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

12. Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

13. si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

13. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis.

14. quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

14. Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.

15. non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

15. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba, Pater!”.

16. ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

16. Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.

17. si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

17. Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

18. existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis

18. Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.

19. nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat

19. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;

20. vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

20. vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem,

21. quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei

21. quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

22. scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

22. Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc;

23. non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

23. non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

24. spe enim salvi facti sumus spes autem quæ videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

24. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat?

25. si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

25. Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.

26. similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

26. Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

27. qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

27. qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28. scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

28. Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.

29. nam quos præscivit et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

29. Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus;

30. quos autem prædestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et justificavit quos autem justificavit illos et glorificavit

30. quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.

31. quid ergo dicemus ad hæc si Deus pro nobis quis contra nos

31. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?

32. qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

32. Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit?

33. quis accusabit adversus electos Dei Deus qui justificat

33. Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat?

34. quis est qui condemnet Christus Jesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

34. Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?

35. quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

35. Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius?

36. sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die æstimati sumus ut oves occisionis

36. Sicut scriptum est: “Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis”.

37. sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

37. Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.

38. certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

38. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes

39. neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro

39. neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.