Mosaico decorativo

1. erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ prophetæ et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manæn qui erat Herodis tetrarchæ conlactaneus et Saulus

1. Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.

2. ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

2. Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”.

3. tunc jejunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

3. Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.

4. et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

4. Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

5. et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio

5. et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.

6. et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Judæum cui nomen erat Bariesu

6. Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,

7. qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

7. qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei;

8. resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen ejus quærens avertere proconsulem a fide

8. resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.

9. Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

9. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum

10. dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis justitiæ non desinis subvertere vias Domini rectas

10. dixit: “O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas?

11. et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret

11. Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent.

12. tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

12. Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini.

13. et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliæ Johannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

13. Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.

14. illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiæ et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

14. Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.

15. post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

15. Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite!”.

16. surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitæ et qui timetis Deum audite

16. Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.

17. Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

17. Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;

18. et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

18. et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto;

19. et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

19. et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,

20. quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post hæc dedit judices usque ad Samuhel prophetam

20. quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.

21. et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

21. Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.

22. et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

22. Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.

23. hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum

23. Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,

24. prædicante Johanne ante faciem adventus ejus baptismum pænitentiæ omni populo Israël

24. praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.

25. cum impleret autem Johannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cujus non sum dignus calciamenta pedum solvere

25. Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.

26. viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis hujus missum est

26. Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.

27. qui enim habitabant Hierusalem et principes ejus hunc ignorantes et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur judicantes impleverunt

27. Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;

28. et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

28. et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;

29. cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

29. cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.

30. Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

30. Deus vero suscitavit eum a mortuis;

31. qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Hierusalem qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem

31. qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.

32. et nos vobis adnuntiamus ea quæ ad patres nostros repromissio facta est

32. Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,

33. quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

33. quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”.

34. quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

34. Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.

35. ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

35. Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.

36. David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

36. David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;

37. quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

37. quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.

38. notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari

38. Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,

39. in hoc omnis qui credit justificatur

39. in hoc omnis, qui credit, iustificatur.

40. videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

40. Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:

41. videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

41. “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!””.

42. exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc

42. Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.

43. cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Judæorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

43. Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.

44. sequenti vero sabbato pæne universa civitas convenit audire verbum Domini

44. Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.

45. videntes autem turbas Judæi repleti sunt zelo et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur blasphemantes

45. Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.

46. tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos judicastis æternæ vitæ ecce convertimur ad gentes

46. Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

47. sic enim præcepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terræ

47. Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae””.

48. audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam

48. Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam;

49. disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

49. ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.

50. Judæi autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et ejecerunt eos de finibus suis

50. Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.

51. at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

51. At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;

52. discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

52. discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.



Lue Raamattu vuodessa

Liity yhteisöömme ja lue koko Raamattu 365 päivässä. Jäsennelty ja inspiroiva polku uskosi ja Raamatun tuntemuksesi syventämiseen.