Löydetty 81 Tulokset: vivit
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur (Epistula ad Romanos 14, 7)
mulier alligata est quanto tempore vir ejus vivit quod si dormierit vir ejus liberata est cui vult nubat tantum in Domino (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit (Epistula ad Hebraeos 7, 8)
testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est (Epistula ad Hebraeos 9, 17)
justus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animæ meæ (Epistula ad Hebraeos 10, 38)
et angelo Zmyrnæ ecclesiæ scribe hæc dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit (Apocalypsis Ioannis 2, 8)