Löydetty 134 Tulokset: vita

  • quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)

  • gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatæ sunt viæ ejus (Liber Sapientiae 2, 15)

  • et ætas senectutis vita inmaculata (Liber Sapientiae 4, 9)

  • et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur (Liber Sapientiae 8, 5)

  • et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)

  • unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta (Liber Sapientiae 12, 23)

  • et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat (Liber Sapientiae 13, 18)

  • sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit (Liber Sapientiae 15, 9)

  • cinis est cor ejus et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius (Liber Sapientiae 15, 10)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina