Löydetty 824 Tulokset: vita post mortem

  • et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem judicium (Epistula ad Hebraeos 9, 27)

  • hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas (Epistula ad Hebraeos 10, 16)

  • voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur pro peccatis hostia (Epistula ad Hebraeos 10, 26)

  • fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)

  • qui ignoratis quid erit in crastinum quæ enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur (Epistula Iacobi 4, 14)

  • dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis (Epistula II Petri 1, 15)

  • magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiæ ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes (Epistula II Petri 2, 10)

  • melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)

  • et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)

  • et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget (Epistula I Ioannis 5, 16)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina