Löydetty 142 Tulokset: virtutem Dei veritas
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles (Liber Sapientiae 7, 23)
et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)
et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia (Liber Sapientiae 10, 2)
virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis (Liber Sapientiae 12, 17)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
nosse enim te consummata justitia est et scire justitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis (Liber Sapientiae 15, 3)
et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)
ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur (Liber Sapientiae 19, 19)
non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem (Liber Ecclesiasticus 17, 2)
virtutem altitudinis cæli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis (Liber Ecclesiasticus 17, 31)