Löydetty 101 Tulokset: virtutem Dei promissionem

  • ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quæ operatur in nobis (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus et societatem passionum illius configuratus morti ejus (Epistula ad Philippenses 3, 10)

  • nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)

  • Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)

  • noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei (Epistula II ad Timotheum 1, 8)

  • habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita (Epistula II ad Timotheum 3, 5)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam (Epistula II Petri 1, 5)

  • non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)

  • scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum (Apocalypsis Ioannis 3, 8)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina