Löydetty 273 Tulokset: vim

  • abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quæ habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus (Liber II Paralipomenon 34, 22)

  • nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi (Liber Esdrae 4, 14)

  • interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis et muros instauraretis (Liber Esdrae 5, 9)

  • sed et nomina eorum quæsivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quæ scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis (Liber Esdrae 5, 10)

  • jejunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere (Liber Esdrae 8, 23)

  • promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via (Liber Esdrae 8, 31)

  • a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac (Liber Esdrae 9, 7)

  • verumtamen quia populus multus est et tempus pluviæ et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto (Liber Esdrae 10, 13)

  • fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israël quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (Liber Nehemiae 1, 6)

  • vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cærimonias et judicia quæ præcepisti Mosi servo tuo (Liber Nehemiae 1, 7)

  • itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum (Liber Nehemiae 4, 6)

  • et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (Liber Nehemiae 4, 9)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina