Löydetty 87 Tulokset: verbis

  • et misit Demetrius ad Jonathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum (Liber I Maccabaeorum 10, 3)

  • et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset (Liber I Maccabaeorum 11, 2)

  • Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo (Liber II Maccabaeorum 7, 26)

  • his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati (Liber II Maccabaeorum 8, 21)

  • posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 4, 5)

  • nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei (Liber Proverbiorum 5, 7)

  • inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus (Liber Proverbiorum 6, 2)

  • servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit (Liber Proverbiorum 29, 19)

  • ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax (Liber Proverbiorum 30, 6)

  • impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et æstimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius (Liber Sapientiae 1, 16)

  • in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus justitiæ (Liber Ecclesiasticus 4, 29)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina