Löydetty 159 Tulokset: vasa æreas

  • venit ergo Josaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro prædæ magnitudine (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo (Liber II Paralipomenon 36, 7)

  • universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)

  • scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille (Liber Esdrae 1, 10)

  • omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 11)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • dixitque ei hæc vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei ædificetur in loco suo (Liber Esdrae 5, 15)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem (Liber Esdrae 7, 19)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina