Löydetty 160 Tulokset: valde

  • tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)

  • et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum (Liber Iudith 8, 8)

  • quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde (Liber Iudith 14, 17)

  • reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde (Liber Iudith 15, 7)

  • ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput ejus diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde (Liber Esther 1, 11)

  • evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quæ non quæsivit muliebrem cultum sed quæcumque voluit Ægæus eunuchus custos virginum hæc ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur (Liber Esther 2, 15)

  • quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde (Liber Esther 3, 5)

  • egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde (Liber Esther 5, 9)

  • nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde (Liber Iob 35, 15)

  • et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo (Liber Psalmorum 6, 4)

  • erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter (Liber Psalmorum 6, 11)

  • super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me (Liber Psalmorum 30, 12)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina