Löydetty 84 Tulokset: testimonii

  • extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24, 3)

  • sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa ejus et quicquid ad cærimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur (Liber Numeri 1, 50)

  • porro Levitæ per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii (Liber Numeri 1, 53)

  • levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur (Liber Numeri 2, 17)

  • et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii (Liber Numeri 3, 7)

  • ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii (Liber Numeri 4, 5)

  • a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum fœderis testimonii (Liber Numeri 4, 30)

  • in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii (Liber Numeri 6, 10)

  • cumque ingrederetur Moses tabernaculum fœderis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei (Liber Numeri 7, 89)

  • quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 17, 7)

  • dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)

  • sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum præstoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 2)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina