Löydetty 285 Tulokset: testamento igne gladio armis

  • gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu ejus (Liber Ieremiae 27, 8)

  • quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quæ servire noluerit regi Babylonis (Liber Ieremiae 27, 13)

  • et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terræ in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos (Liber Ieremiae 29, 18)

  • et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quæ est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne (Liber Ieremiae 29, 22)

  • hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël (Liber Ieremiae 31, 2)

  • et nunc propter ista hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste (Liber Ieremiae 32, 36)

  • attamen audi verbum Domini Sedecia rex Juda hæc dicit Dominus ad te non morieris in gladio (Liber Ieremiae 34, 4)

  • cumque legisset Judi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribæ et projecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula (Liber Ieremiae 36, 23)

  • hæc dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima ejus sospes et vivens (Liber Ieremiae 38, 2)

  • sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus (Liber Ieremiae 39, 18)

  • surrexit autem Ismaël filius Nathaniæ et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ (Liber Ieremiae 41, 2)

  • omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina