Löydetty 157 Tulokset: territorio belli victoria promissionem hæreditatem Basã Galaad et Jaboc

  • quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Jepthæ de terra Tob (Liber Iudicum 11, 5)

  • dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad (Liber Iudicum 11, 8)

  • abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)

  • quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam (Liber Iudicum 11, 13)

  • et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem (Liber Iudicum 11, 22)

  • factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon (Liber Iudicum 11, 29)

  • cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis (Liber Iudicum 11, 36)

  • vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse (Liber Iudicum 12, 4)

  • judicavitque Jepthæ Galaadites Israël sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad (Liber Iudicum 12, 7)

  • egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)

  • egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina