Löydetty 171 Tulokset: templum tributum

  • constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret (Liber II Maccabaeorum 8, 10)

  • et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis præstaturum (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit (Liber II Maccabaeorum 10, 1)

  • qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • templum vero in pecuniæ quæstu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 11, 3)

  • volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes judicavimus templum restitui illis ut agerent secundum majorum suorum consuetudinem (Liber II Maccabaeorum 11, 25)

  • commisit cum Juda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ qui relictus erat super negotia mente consternatus Judæos deprecans subditusque eis jurat de omnibus quibus justum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum (Liber II Maccabaeorum 14, 32)

  • juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis (Liber II Maccabaeorum 14, 35)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina