Löydetty 1703 Tulokset: sui

  • manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione quæ credita est mihi secundum præceptum salvatoris nostri Dei (Epistula ad Titum 1, 3)

  • hujus rei gratia reliqui te Cretæ ut ea quæ desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui (Epistula ad Titum 1, 5)

  • prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei (Epistula ad Titum 2, 5)

  • servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes (Epistula ad Titum 2, 9)

  • dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem ejus etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum (Epistula ad Hebraeos 6, 16)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)

  • fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)

  • fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina