Löydetty 1989 Tulokset: septem filii Saul

  • cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4, 17)

  • vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias (Liber Genesis 5, 7)

  • vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech (Liber Genesis 5, 25)

  • et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Nœ vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Jafeth (Liber Genesis 5, 31)

  • videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchræ acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant (Liber Genesis 6, 2)

  • gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)

  • ponamque fœdus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 6, 18)

  • adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)

  • et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii (Liber Genesis 7, 7)

  • cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7, 10)

  • in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)

  • expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca (Liber Genesis 8, 10)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina